monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 7
Nam sicut ipsemet conqueritur, ex quo Latonam venit, ut regem Francorum et Gallicanam Ecclesiam separaret a fide, et in suam haeresim perverteret, ut adorarent idolum suum, successus eius relapsi sunt, et quae eum extulerat, in depressionem ipsius coepit fortuna fluctuare: spes autem fidelium est, quod ad honorem Dei, in brevi amplius deprimetur, donec eum omnino Christus, cuius sponsam persequitur, conterat sub pedibus suis.